CAP. XXIV. Qua ratione mutatio possit fieri ordinatorum.

Mutatio episcoporum de suis locis ad alia loca nulla ratione debet fieri, nisi pro magna utilitate vel necessitate cogente. Et hoc quidem non per ipsos fieri oportet, sed consilio et invitatione coepiscoporum, atque auctoritate Romani pontificis. Mutatio similiter clericorum sive presbyterorum non sine magna discretione fieri debet, cum consilio et auctoritate episcoporum suorum. Clericum etiam in Ecclesiis duarum civitatum ascribi sacri canones vetant. Presbyteros quoque relicta cura Ecclesiarum suarum profectionem suscipere, sive ad orationes sive quolibet, inconsulto episcopo non oportere testantur. Determinant quoque quae sint quae necessario presbyteros scire oportet, scilicet librum sacramentorum, lectionarium, baptisterium, compotum, canonem, poenitentialem, psalterium, homilias, per circulum anni Dominicis diebus et singulis festivitatibus aptas, et multa alia quae de vita et conversatione sacrorum ordinum, vel rationabiliter dicta sunt, vel necessario facienda.