CAP. III. De tonsura Ecclesiastica.

Tonsurae autem ecclesiasticae usus a Nazaraeis exortus esse putatur, qui prius crine servato, denique ob vitae continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc usus ab apostolis introductus est, ut qui divinis cultibus mancipati Deo consecrantur quasi Nazaraei, id est sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechielem dicitur: Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam (Ezech. V; Act. XVIII). Hoc etiam in Novo Testamento Nazaraos illos Priscillam et Aquilam in Actibus apostolorum primum fecisse legimus. Paulum quoque apostolum et quosdam discipulorum Christi qui in hujusmodi cultu imitandi exstiterunt, scilicet ut hoc signo vitia in corde et opere pullulantia praecidenda doceantur.