CAP. IV. Quomodo ordines sacris in monachis sint.

Quidem volunt coronam aliquando pro signo accipiendam poenitentiae, quemadmodum in ordine monachorum, quibus et caeteri ordines sacri qui in clero sunt proprii, secundum indulgentiam conceduntur. Non enim in populo praeesse possunt, nec spiritualis dignitatis in Ecclesia curam suscipere, donec ad clerum assumantur. Propterea quod in illis est sacri signaculi, ad indulgentiam est, non pro potestate praelationis in populo Dei, sed ne in ipso quoque habitu poenitentiae quo se sponte propter Deum sequestraverunt, sacrosanctam corporis et sanguinis Christi communionem vel habere non possint, vel extra ad impedimentum quietis suae requirere compellantur. Ut ergo intrinsecus quietius vivant, ordines ministerii divini per indulgentiam ipsis conceduntur; non ad exercendam praelationem in populo Dei, sed ad celebrandam intrinsecus communionem sacramenti Dei, quod tamen principio non ita fuisse dicunt. Monachi quippe et eremum habitantes olim presbyteros habuisse leguntur.