|
Primum igitur signaculum clerici corona est, quo in partem ministerii
sacri consignatur. Sequuntur deinde septem graduum promotiones, in
quibus per spiritualem potestatem altius semper ad sacra tractanda
conscendit. primus gradus est ostiariorum; secundus lectorum; tertius
exorcistarum; quartus acolytharum; quintus subdiaconorum; sextus
diaconorum; septimus sacerdotum. Hic gradus dispares in eodem ordine
habet dignitates. Nam post sacerdotes altiores sunt principes
sacerdotum, id est episcopi. Supra quos iterum sunt archiepiscopi; et
supra illos qui dicuntur primates, supra quos quidam patriarchas
constituere volunt; alii eosdem primates et patriarchas dicunt. Nos
tamen quatuor tantum ex antiquo Ecclesiae usu patriarchas nominatos
invenimus. Primum Alexandrinum, secundum Hierosolymitanum; tertium
Antiochenum; quartum Aquileiensem, qui post Grandensis dictus est, nisi
forte secundum proprietatem linguarum iidem ipsi alibi patriarchae;
alibi primates appellati sint. Post hos omnes sequitur summus pontifex
quem papam, id est Patrem patrum consuetudo ecclesiastica nominare
instituit. Hic est principalis et maximus sedis apostolicae in Ecclesia
Romana successor, unde et ipsum specialiter apostolicum sancta Ecclesia
nominare cousuevit. Cui vice Petri principis apostolorum praesidenti,
omnis ecclesiasticus ordo obtemperare debet, qui solus praerogativa
dignitatis claves habet ligandi omnia et solvendi super terram. Isti
ergo ordines sacri diversis locis per orbem terrarum (quacunque sanctae
Ecclesiae corpus diffusum est) disponuntur: non solum voluntaria
ordinatione spiritualium Patrum, sed ex ipso quoque gentilitatis usu
convenienti ratione assumpta. In illis siquidem civitatibus ubi olim
gentiles flamines suos constituere consueverant; ibi nunc episcopi sunt
ordinati. Ubi vero archiflamines dispositi fuerant, archiepiscopi
successerunt. Lege librum Clementis, illic invenies quomodo beatus
Petrus per diversa orbis terrarum loca principes ecclesiarum disponi
instituit. Septem ergo spiritualium officiorum gradus proinde in sancta
Ecclesia secundum septiformem gratiam distributi sunt, quos Dominus
Jesus Christus ejusdem spiritus plenitudinem habens, omnia in semetipso
exhibuit; et corpori suo, id est Ecclesiae imitanda reliquit, cui ipsius
spiritus participationem concessit.
|
|