CAP. VI. De ostiariis.

Inter hos septem gradus spiritualis officii primus est eorum qui ostiarii dicuntur, qui in Veteri Testamento olim janitores vocabantur. Ad officium ostiarii pertinent claves ecclesiae, ut claudat et aperiat horis competentibus templum Dei, et omnia quae sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos et infideles ejiciat. Ostiarius cum ordinatur postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradit ei episcopus claves Ecclesiae de altario dicens ei: Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae his clavibus recluduntur. Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes de templo ejecit. Ipse quippe ostiarius dicit: Ego sum ostium. Per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur, et ingredietur, et pascua inveniet (Joan. X).