CAP. VII. De lectoribus.

Secundus gradus est lectorum, qui formam et initium a prophetis accepit. Sunt enim lectores qui Verbum Dei annuntiant, quibus dicitur: Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isai. LVIII). Hi cum ordinantur primum de vita ipsorum, et fide, et ingenio, episcopus ad populum Verbum facit; deinde eis vidente populo ab episcopo codex traditur divinarum lectionum, et dicitur eis: Accipite et estote Verbi Dei relatores, habituri (si fideliter et utiliter impleveritis officium) partem cum his qui verbum Dei ministraverunt. Ex hoc ergo potestatem habent in Ecclesia coram populo propheticas et apostolicas lectiones recitandi. Hi quidem qui ad hunc gradum promoventur litterarum scientia debent esse instructi ut eorum quae legunt sensum intelligant; in pronuntiatione vim accentuum agnoscant, distincte legant, ne confusione pronuntiationis intellectum auditoribus tollant. Considerant quid sit indicative legendum, quid sub interrogatione pronuntiandum, ubi sit in oratione distinctio, vel media distinctio facienda, quia et haec male servata intellectum perturbant, et grammaticorum typum gerentes ad irrisionem provocant. Vox lectoris auribus et cordi consulere debet, non oculis, ne motu vel gestu indisciplinato spectatores magis ex seipso faciat, quam auditores, aeque effractum et femineum quam agrestem et rusticum sonum devitans. Lectores enim olim praecones vel proclamatores vocabantur, quia in populo vocem faciunt. Hoc officium Dominus in propria persona ostendit, quando in medio seniorum librum Isaiae prophetae aperiens, distincte ad intelligendum legit: Spiritus Domini super me evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV; Isa LXI). Ex quo lectoribus intelligi datur, quod gratia spirituali clarere debent, qui populo verbum Dei annuntiant.