CAP. VIII. De exorcistis:

Tertio loco sequitur ordo exorcistarum, qui super catechumenos faciunt sacramentum apertionis, et habent spirituale imperium super spiritus immundos, ut eos de corporibus obsessis ejiciant. Debet autem habere spiritum mundum qui spiritibus immundis imperat, ut vita ab officio non discordet, et malignum quem per acceptum officium expellit de corpore alieno, per munditiam vitae expellat de corde suo. Hi cum ordinantur accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum, et dicitur eis: Accipite et memoriae commendate, et habetote potestatem imponendi manus super energumenos, sive catechumenos.

Exorcistae in ordine et ministerio Ecclesiae constituti sunt secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita. Quae posterius sunt ab Esdra dispertita. Leguntur enim sub Esdra fuisse actores templi filii servorum Salomonis, qui actum templi totius sub cura sua haberent; aut sacris oblationibus deservirent. Et cum fuissent ex ordine in ministerio templi, longe tamen fuerunt ab officio altaris Dei. Neque enim psalmistis, id est cantoribus, nec ostiariis, nec sacrarum servis attingere licebat ad munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quasi ergo actores quidam spirituales templi Dei exorcistae sunt in populo Dei, qui de substantia Domini sui sibi in donis spiritualibus tradita, in spiritualibus aedificiis dilapsa restituant, et reparent dissipata. Exorcistas significat Apostolus cum dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum? (I Cor. XII.) Hoc officio usus est Deus quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens: Ephpheta, quod est adaperire (Marc. VII); hoc exemplo nos docens spiritualiter aperire debere aures praecordiorum hominum, ad intelligendum, et ora ad confitendum, ut, expulso daemone, Spiritus sanctus vas suum recipiat. Similiter hoc officium exhibuit, quando de Maria Magdalena septem daemonia ejecit (Marc. XVI; Luc. VIII).