CAP. IX. De acolythis.

Quarto loco succedunt acolythi, qui Latine dicuntur ceroferarii, quia accensos cereos deferunt, dum legitur evangelium, vel dum offertur sacrificium. Non ut tenebras hujusmodi aeris illuminent, sed ob hoc ut sicut visibile lumen manibus gestant, ita opera lucis proximis ostendant, et more lucis, errantibus viam in tenebris palpantibus ducatum praebeant. Hi cum ordinantur postquam edocti fuerint ab episcopo qualiter in officio suo agere debeant, accipiunt ab archidiacono ceroferarium, id est candelabrum cum cereo, ut sciant se ad accedenda luminaria mancipari. Accipiunt et urceolum vacuum ad infundendum vinum in calicem, quo consecrandus est sanguis Christi, ut sit commemoratio sanguinis de Christi latere profluentis, et aquae inde procedentis. Quae duo ideo in calice commiscentur, quia Christi sanguine sumus redempti, et aqua baptismatis a peccatis abluti. Hoc officium se habere Dominus in Evangelio testatur, dicens: Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII.)