PARS QUARTA.

DE INDUMENTIS SACRIS.


CAP. I. Quot et quae sunt indumenta sacra.

Nosse oportet Christi sacerdotes et ministros, quoniam idcirco singularis eis in sacro ministerio habitus attribuitur, ut per id quod foris apparet, quales intus esse debeant, ostendatur. Sacrarium autem vestium ritus: partim a Veteri Testamento assumptus est, partim a Patribus novis adjectus. Legimus (Lev. VIII) quod Moyses Aaron fratrem suum cum filiis suis ad ostium tabernaculi testimonii sanctificandum applicuit, et lotum aqua, tunica byssina vestivit; deinde zona praecinxit, et vestivit eum tunicam interiorem, et imposuit ei superhumerale, et cinxit eum secundum facturam superhumeralis, et imposuit super eum logion, id est rationale, in quo erat manifestatio et veritas; sed mitram imposuit super caput ejus, et super mitram in fronte ipsius laminam auream, in qua scriptum erat nomen Dei. Septem si praedicta enumeres instrumenta pontificalis ornatus invenies scilicet tunicam byssinam, zonam, tunicam interiorem, superhumerale, rationale, mitram, et laminam auream, quibus si feminalia linea, quae ritu sacro circa renes pontificis stringebantur, adjeceris, octo sunt sacerdotalia indumenta.