|
Haec sunt quae veteribus nova institutio adjecit. Stola quae alio nomine
orarium vocatur, quae collo sacerdotis superimponitur, ut eum jugum
Domini assumpsisse significet, quae a collo per anteriora descendens
dextrum latus ornat et sinistrum, ut doceat ipsum per arma justitiae a
dextris et a sinistris, id est in prosperis et in adversis debere esse
munitum, sicut scriptum est: Patientia vobis necessaria est, ut
reportetis promissiones (Hebr. X). Et iterum: Qui perseveraverit usque
in finem hic salvus erit (Matth. X, XXIV). Inde est quod stola cum zona
poderis quibusdam nexibus colligatur, quia virtutes virtutibus
sociantur, ne aliquo tentationis impulsu moveantur.
|
|