CAP. XI. De planeta vel casula.

Sic igitur sacerdote Domini ornato, per tunicam munditia, per zonam continentia, per superhumerale justitia, per stolam patientia, cunctis postremo casula superponitur, quae charitatem significat, sicut scriptum est: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XII). Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam nihil sum, etc. (I Cor. XIII).