CAP. XII. De mappa vel manipula.

Quia vero mentibus bene compositis, et divino cultui mancipatis aliquoties negligentia subrepit, necesse est ut ad eam detergendam jugis adhibeatur diligentia, qua velut quaedam ab oculis demergens pituita saepius emundetur. Propter quod in sinistra manu quaedam apponitur mappula, quae saepe fluentem oculorum pituitam tangat, et oculorum lippitudinem abstergat.