CAP. XIII. De dalmatica.

Utuntur praeterea levitae alio indumento quod dalmatica dicitur, a regione quidem ubi primus ejus usus institutus putatur nomen, a colobio vero quo apostoli et quidam apostolorum successores usi fuisse leguntur, adjectis manicis formam trahens. Significat autem dalmatica propter sui latitudinem curam proximorum, quae se extendit per dilectionem, ut pluribus proficiat. Ad unum ergo finem tendit, et significatio dalmaticae in levitis, et significatio casulae in presbyteris; quia utrisque cura et sollicitudo proximorum injungitur, per dilectionem adimplenda.