|
Utuntur autem episcopi et cardinales presbyteri sandaliis, quae
calceamenta sunt praedicatorum. Habent autem haec desubtus soleam
integram, ne pes terram contingat; desuper vero constant ex corio per
loca perforato, quia gressus praedicatorum et subtus muniti esse debent
ne terrenis polluantur, et desuper aperti, ut ad coelestia cognoscenda
revelentur. Quod autem locis quibusdam aperiuntur, hoc significat quod
evangelica praedicatio nec omnibus revelari debet, nec ab omnibus
abscondi, sicut scriptum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei,
caeteris autem in parabolis (Luc. VIII). Illic quippe sandalia
aperiuntur, ubi mysteria regni Dei cognoscuntur. Prius autem quam
sandalia in pedibus assumant, induuntur caligis byssinis vel lineis
usque ad genua protensis, et ibidem constrictis, per quod significatur
quod rectos gressus debent facere pedibus suis; et genua debilia, id est
negligentiis resoluta roborare, et sic ad praedicandum Evangelium
festinare.
|
|