CAP. XVI. De pallio archiepiscopi. |
Archiespiscopi utuntur pallio quod significat torquem auream, quam solebant legitime certantes accipere. Circulo autem quo humeri constringuntur, timor et disciplina Domini intelligitur, quo se et subditos sibi regere debent. Per duas vero lineas ex utraque parte, id est, ante et retro a summo deorsum pendentes; praedicatio utriusque Testamenti, vel dilectio Dei et proximi figuratur. |