|
Tunica byssina est quae Graece [p][o][d][eeac][r][ee][sf], id est
talaris appellatur; quia a collo usque ad talos extenditur, quae in novo
quidem sacerdotio non de bysso solum, sed etiam de lino contexitur; quae
membris corporis modificata atque aptata, nihil superfluum aut
dissolutum in vita sacerdotis esse debere ostendit. Haec ob speciem
candoris nomen Albae sortitur, quo munditiam significat ministrorum Dei.
Sicut scriptum est: Byssinum sunt justificationes sanctorum (Apoc. XIX).
Caro quippe hominis munditiam quam ex natura non habet, studio bono
adnitente acquirit per gratiam, ut secundum Apostolum minister Christi,
corpus suum castiget, et in servitutem redigat (I Cor. IX), quemadmodum
byssus vel linum candorem quem ex natura non habuit, per studium et
industriam multis tunsionibus et quasi quadam vexatione attritum
acquirit.
|
|