CAP. III. De zona.

Haec vestis, id est tunica linea circa renes fortiter astringitur, ut castitas sacerdotis nullo incentivorum aestu dissolvatur, sicut scriptum est: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. V). Vestis quippe candida munditiam, zona vero continentiam significat, ut illic non sordescat, hic non effluat vita spiritualis. Haec zona in Veteri Testamento quatuor coloribus distincta invenitur, id est bysso, purpura, hyacintho, cocco, quos varia interpretatione sive ad quatuor elementa, quorum complexione natura humana constat, ut totum quod hominis est stringatur et cohibeatur a fluxu vitiorum, sive quatuor principales virtutes animi, quibus homo ex omni parte cingi debet et muniri, referendos existimant.