CAP. IV. De feminalibus lineis.

Ob ejusdem castitatis et continentiae signum quae per tunicam et zonam designatur, hoc est etiam quod inter caetera sacra indumenta, feminalia linea circa renes ad sacrum ministerium ingredientium applicari jubentur; non tam ad turpitudinis velandae (quae solitis quotidiani usus indumentis tegebatur) necessitatem, quam ob conservandae castitatis et munditiae significationem. Neque vero existimandum in illo priori populo viros discooperta, aut non velata carne pudoris solitos incedere, ut intratum ad sancta tunc demum verenda tegere juberentur. Sed voluit sermo Dei in sacro officio ministros Dei ad tegenda infirma corporis proprium ac singulare operimentum habere, ut per hoc ostenderet pudicitiam et castimoniam illorum praecipue cum sancta tractarent, unicam et singularem esse debere. Unde ministri novi sacerdotii hoc operimentum in sacro officio singulare non assumunt, quibus est injuncta servandae castitatis quotidiana necessitas, sicut quotidie est offerendi concessa potestas. Ministri vero veteris figurae, tempore offerendi sacrificii femoralia sumunt, quae ministerio expleto iterum solvunt; quoniam a contactu carnis vetus lex sancta tractaturos prohibuit, quos rursus expleta vice ad operam carnalis commercii relaxavit. Reliqua autem duo, id est tunica linea et zona, Veteris et Novi Testamenti sacerdotibus communia esse noscuntur, quamvis nostrum sacerdotium zonam quatuor coloribus inter textam non requirat, fortassis superstitionis vitandae causa aut inopia artificii inductum, contentum pura ac simplici continentia.