CAP. VI. De superhumerali.

Quinta vestis est superhumerale, quod Hebraice vocatur Ephot. Hoc in Testamento Veteri soli pontifices utebantur; eisdem quibus et zona fuerat distincta coloribus. Sub gratia autem hoc vestimentum tam sacerdotibus quam pontificibus commune est. Quod autem per quatuor colores in zona significari diximus, idipsum in superhumerali per eosdem quatuor colores significatum invenimus. Significat autem superhumerale fortitudinem operum, et patientiam laborum, pro eo quod ad portanda onera humeri supponuntur. Idcirco in ipso superhumerali duobus lapidibus pretiosis, quorum unus a dextro humero, alter vero a sinistro superpositus fuerat; nomina duodecim patriarcharum inscripta erant, sex in uno, et sex in altero, quia per nomina patriarcharum memoria sanctorum intelligitur, quam sacerdos a dextris et a sinistris, id est in prosperis et adversis cordi impressam semper habere et portare debet. Nostrum vero sacerdotium superhumerale similiter intextum non habet ut vetus, pro eo quod Christiana religio magis simplici veritati studere debeat quam superstitioni.