CAP. VII. De rationali quod Graece logion dicitur.

Sequitur deinde rationale sive logion, quod pectori pontificis superimponitur, ut in ejus corde sapientiam et discretionem inesse debere ostendatur. In ipso autem rationali posita sunt manifestatio et veritas, ut in doctrina sua pontifex nec aliud quam veritas suggerit, efficere praesumat, neque id quod a veritate intus hauserit ratione et opere approbare et manifestare desistat. Notandum vero quod adinvicem concatenantur rationale et superhumerale, quia cohaerere et concordare debent, ratio et opera, ut quod mentis intellectu percipimus opere impleamus. Deinde etiam quia non prius rationale quam superhumerale nominatur, quoniam in schola virtutum opera praecedunt, ut sapientiam apprehendas, sicut scriptum est: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII). Et iterum: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Postea manifestatio sequitur post rationale, ne docere praesumas quod prius non didiceris. Huic etiam concordat quod in ipso rationali duodecim lapides inserti erant duodecim patriarcharum nomina inscripta in se continentes, quia pontifex sanctorum Patrum exempla impressa memoriae habere debet, et secundum ipsa facta sua moderari.