|
Post caetera ornamenta superimponitur capiti pontificis mitra, quae alio
nomine cydaris vel tiara vocatur; qua quinque sensuum qui in capite
sedem habent regimen significatur. Minister ergo bene vitam suam regens
caput suum Christum ornat. Quia autem sicut ait Apostolus: Caput Christi
Deus est (I Cor. XI); convenienter ornamento capitis; novissime lamina
aurea superimponitur, cui inscriptum est nomen Dei, quod Hebraice
ineffabile vocatur. Ut per hoc significetur Deum sicut conditorem omnium
ita etiam rectorem esse universorum; et ad honorem et gloriam ejus
referendum quidquid a sacerdotibus et ministris sacris bene fuerit
dispensatum. Haec igitur indumenta octo esse debere Moyses in Exodo
(cap. XXVIII) constituit. Sed in Levitico (cap. VIII) de eisdem
indumentis tractans de octavo, id est de feminalibus, tacuit; fortassis
quia ad genitalia nostra et verecunda lex manum non mittit, qui
voluntarium Deo castitatis sacrificium offerre debemus, sicut scriptum
est: De virginibus praeceptum Domini non habeo (I Cor. VII). Et ipse
Deus de voluntariis eunuchis loquens adjecit: Qui potest capere capiat
(Matth. XIX). Ac si diceret: feminalibus ego non vestio, nec cuiquam
necessitatem impono. Qui vult esse sacerdos ipse se vestiat, et
ingressuris ad sancta, ad verenda tegenda voluntarie munimentum
castitatis assumat. Notandum vero quod sacerdotibus inferioris ordinis,
neque tunica datur hyacinthina, neque superhumerale, neque rationale,
neque lamina aurea; quibus soli utuntur pontifices, id est summi
sacerdotes; sed tantum poderis et mitra et zona qua stringitur poderis
ipsa, id est tunica byssina; quia funguntur quidem sacerdotio, sed non
in illa dignitate qua funguntur sacerdotio qui octo indumentis
decorantur.
|
|