|
Post ordines quos in prima parte ecclesiasticae administrationis
posuimus ad sacramentorum considerationem transimus. Et primum quidem de
sacramento dedicationis Ecclesiae, in qua caetera omnia sacramenta
celebrantur, loquendum nobis videtur. Superius in ea quam generaliter de
sacramentis praemisimus tractatione, distinximus, sacramenta alia esse
salutis, alia administrationis, alia exercitationis. Prima ad remedium;
secunda ad officium; tertia ad exercitium. Et illa quidem quae
administrationis sive praeparationis sunt ordinibus cohaerent, quoniam
et ipsi ordines sacramenta sunt, et quae circa ordines considerantur,
qualia sunt indumenta sacra et vasa, et caetera hujusmodi. Haec omnia
quia, ut dictum est, circa ipsos ordines considerantur, divisim tractari
non debuerunt. Alia vero sacramenta omnia ad quae conficienda et
sanctificanda universa haec quasi quaedam instrumenta praemissa sunt,
subsequenter tractari exposcunt. Et primum sicut dictum est de
dedicatione Ecclesiae, quasi de primo baptismate, quo ipsa quodammode
Ecclesia primum baptizatur, ut in ea post modum homines ad salutem
regenerandi baptizentur. Quasi enim primum sacramentum in baptismo
cognoscitur, per quod fideles omnes inter membra corporis Christi per
regenerationis novae gratiam computantur. Idcirco hoc primum tractandum
occurrit. Primum in dedicatione figuratum Ecclesiae, deinde in
sanctificatione animae fidelis exhibitum. Quod enim in hac domo
orationis visibiliter per figuram exprimitur, totum in anima fideli per
invisibilem veritatem exhibetur. Ipsa enim verum templum Dei est
confoederatione virtutum, quasi quadam structura lapidum spiritualium
aedificata, ubi fides fundamentum facit, spes fabricam erigit, charitas
consummationem imponit. Sed et ipsa Ecclesia ex multitudine fidelium in
unum congregata: domus est Dei vivis lapidibus constructa, ubi Christus
fundamentum angulare positus est; duos parietes Judaeorum et gentium in
una fide conjungens. Hujus itaque sacramenti quod in dedicatione
Ecclesiae exhibetur formam primum proponimus, ut deinde mysticam
intelligentiam fidei quae in illo formatur exquiramus.
|
|