CAP. II. De his quae visibiliter aguntur in ea.

Primum pontifex aquam benedicit, typicum sal admiscens, deinde Ecclesiam ipsam extrinsecus ter gyrando aspergit, clero et populo subsequente. Interim vero in circuitu dedicandae Ecclesiae intrinsecus duodecim accensa sunt luminaria. Per singulas autem vices ad portam basilicae veniens (quam ob sacramenti figuram clausam esse oportet) percutit virga pastorali superliminare ipsius, dicens: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). Cui diaconus intus positus respondet: Quis est iste rex gloriae? (Ibid.) Pontifex autem: Dominus virtutum ipse est rex gloriae (ibid.). Tertia demum vice reserato ostio intrat pontifex cum clero et populo, dicens ter: Pax huic domui (Luc. X). Deinde cum sacerdotibus et levitis et clericis ad orationem prosternitur, pro sanctificatione ipsius domus dedicandae. Postea consurgens ab oratione nondum salutans populum dicendo: Dominus vobiscum (Ruth. II); tantummodo hortatur cunctos ad orandum. His completis, incipit de sinistro angulo basilicae ab oriente per pavimentum scribere alphabetum usque in dextrum angulum occidentis, atque iterum a dextro angulo orientis usque in sinistrum angulum occidentis. Dehinc ad altiora conscendit; et stans ante altare. Deum sibi in adjutorium invocat, dicens: Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. LXIX). Gloria Patri. Sicut erat in principio, et nunc et semper, etc., sine Alleluia. Post hoc aquam benedicit, salem et cinerem admiscens, et faciens ter signum crucis super ipsam, cui misturae vinum etiam additur. Posthaec tingit digitum in aqua, et facit crucem per quatuor cornua altaris. Inde venit ante altare, et circuiens aspergit illud septem vicibus, aspersorio facto de hyssopo. Circuit dehinc totam Ecclesiam, intrinsecus aspergens parietes ipsius eadem aqua faciens hoc et tertio. Interim vero cantatur psalmus: Exsurgat Deus (Psal. LXVII), cum antiphona. Cantatur etiam antiphona: Qui habitat in adjutorio Altissimi (Psal. XC). Circuit interim ipse pontifex, transiens per mediam ecclesiam et cantans: Domus mea, domus, etc. (Isa. LVI; Matth. XXI). Et iterum: Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XXI). His autem peractis, pontifex se ad orationem confert, petens ut omnes qui eamdem domum oraturi intraverint, exauditos se esse gaudeant. Completa itaque expiatione, convertitur ad altare incipiens antiphonam: Introibo ad altare Dei (Psal. XLII); cum ipso psalmo; et quod reliquum est de aqua purificationis ad basim altaris effundit. Deinde ipsum altare linteo extergitur, et pontifex incensum defert super illud. Postea facit crucem in medio altaris et per quatuor angulos ejus, de oleo sanctificato. Deinde in circuitu ecclesiae duodecim cruces chrismantur in parietibus, ab ipso pontifice tres per singulos figuratae. Reversus deinde iterum ad altare accensum thus super illud offert in modum crucis, et sic peracta denique consecratione ipsum altare albis velaminibus operitur.