|
Multa in his omnibus latent profunda mysteria, ex quibus pauca ad
memoriam excitanda attingimus. Domus dedicanda, anima sanctificanda est.
Aqua poenitentia est, sordes abluens peccatorum. Sal sermo divinus
increpatione mordens, et condiens corde insipida. Trina aspersio, trina
mersio est purificandi per aquam. Duodecim luminaria apostoli sunt,
ecclesiam per quatuor mundi partes illuminantes, et crucis mysterium per
totum mundum efferentes. Pontifex Christus est, virga potestas. Trina
superliminaris percussio, coeli, terrae et inferni damnatio.
Interrogatio inclusi, ignorantia populi; apertio ostii, sublatio
peccati. Pontifex ecclesiam ingrediens pacem domni imprecatur; quia
Christus mundum ingrediens pacem inter Deum et hominem fecit. Prostratus
pro sanctificatione domus orat, et Christus humiliatus pro discipulis et
pro credituris omnibus Patrem orabat, dicens: Pater, sanctifica eos in
nomine tuo (Joan. XVII). Surgens autem ab oratione populum non salutat,
quoniam qui nondum sanctificati sunt, applaudendum non est ipsis, sed
orandum pro ipsis. Descriptio alphabeti, simplex doctrina fidei.
Pavimentum, cor humanum. In pavimento alphabetum describitur, quando
carnalis et rudis populus prima ac simplici doctrina fidei initiatur.
Ductus a sinistro angulo orientis in dextrum occidentis, et item a
dextro angulo orientis in sinistrum occidentis, formam crucis exprimit,
quae mentibus hominum per fidem Evangelicae praedicationis imprimitur;
et quia primum fides in Judaeis fuit, et postea ad gentes transivit, et
rursum in fine plenitudo gentium intraverit; tunc omnis Israel salvus
erit (Rom. XI). Utriusque ergo populi collectionem hi duo versus
significant in crucis effigie compacti; hoc est quod Jacob filios Joseph
benedicens, cancellatis manibus formam crucis exprimens; dextram manum
super caput Ephraim, et sinistram super caput Manasse posuit; quia
priori populo abjecto, junior ad dexteram collocatus est (Gen. XLVIII).
Cambuca sive virga pastoralis qua Scriptura figuratur, ministerium
significat doctorum, quorum studio et praedicatione et conversio gentium
facta est, et perficienda est Judaeorum. Quod stans ante altare, Deum in
adjutorium vocat, significat eos qui percepta fidei cognitione, se ad
bona opera et ad luctam contra invisibiles hostes accingunt; et quia de
suis viribus minime praesumunt, divinum auxilium sibi adesse deposcunt.
In quo quia certantium labor exprimitur, quasi inter suspiria et gemitus
nondum Alleluia nominatur. Post haec aqua benedicitur cum sale et
cinere, addito vino aquae misto. Aqua populus est, sal doctrina; cinis
passionis Christi memoria; vinum aqua mistum Christus Deus et homo.
Vinum divinitas, aqua mortalitas. Sic enim populus sanctificatur
doctrina fidei et memoria passionis Christi: unitus capiti suo Deo et
homini. Post haec Ecclesia intus aqua sanctificata aspergitur, ut et
intus et exterius anima sanctificanda ostendatur. Aspersorium hyssopi
humilitatem Christi significat, qua aspersa sancta mundatur Ecclesia.
Circuit pontifex altare, et ecclesiam totam aspergendo, quasi omnes
lustrando, et curam imponendo omnibus verbo et exemplo communem se
praebens universis. Propter quod etiam opus oratione consummat, orans ut
exaudiantur ibi justa petentes; quoniam opus hominis sine divino
adjutorio esse potest, fructuosum esse non potest. Novissime completa
expiatione pontifex ad altare convertitur, quod reliquum est de aqua
purificationis ad basim ejus effundens, quasi committens Deo quod super
est vires suas excedens in perfectione sacri ministerii. Dehinc linteo
altare extergitur. Altare Christus est super quem offerimus Patri
nostrae devotionis munus. Linteum caro ejus, tunsionibus passionis ad
candorem incorruptionis perducta. Incensum, orationes sanctorum
significat. Oleum autem gratiam sancti Spiritus demonstrat, cujus
plenitudo in capite praecessit, dehinc participatio ad membra defluxit.
Propter hoc a sacrato altari duodecim cruces parietibus chrismantur,
quia spiritualis gratia a Christo in apostolos descendit, ut crucis
mysterium per quatuor mundi partes cum fide Trinitatis praedicarent.
Candidum velamen quo post consecrationem altare operitur, gloriam
incorruptionis designat, qua post passionem consumpta mortalitate Jesu
humanitas induta est, sicut scriptum est: Conscidisti saccum meum, et
laetitia me circumdedisti (Psal. XXIX).
|
|