|
Sed nunc superest ut rei gestae veritatem diligentius prosequamur.
Principium ergo divinorum operum fuit creatio lucis, quando ipsa lux non
materialiter de nihilo creata est; sed de praejacenti illa universitatis
materia formaliter facta est ut lux esset, et vim ac proprietatem
lucendi haberet. Hoc opus prima die factum est; sed hujus operis materia
ante primam diem creata est. Moxque cum ipsa luce dies coepit; quia ante
lucem nec nox fuit nec dies, etiamsi tempus fuit. Si autem quaeritur
qualis haec lux fuit, corporea an incorporea, et si corporea cujusmodi
corpus habuit, et utrum uno loco circumscripta an ubique diffusa, utrum
in motu an immobilis; quantum ego arbitror rectissime respondetur,
corporalibus rebus et visibilibus illuminandis, non nisi lucem corpoream
congruere potuisse. Omne autem corpus quantumlibet subtile et spirituali
naturae approximans, loco circumscribi necesse est. Rursumque nisi
mobilis fuisset lux illa, nequaquam alterna vicissitudine diem ac noctem
distinguere, nec temporis spatium ullatenus sine motu peragere
valuisset. Secundum hanc itaque considerationem, convenientius puto ut
credamus lucem illam in principio factam ad illuminanda corporea sine
dubio corpoream fuisse, quale fortasse esse potuisset corpus aliquod
lucidum, cujus praesentia cuncta illustrarentur, quemadmodum nunc in
sole videri potest, ipsamque vice et loco solis factam, ut interim motu
suo circumagitaretur, et noctem diemque discerneret. Cum qua (quia dies
prima exorta est) ego crediderim magis illam quando facta est, ibidem
primum apparuisse ubi sol quotidiano cursu circumvectus oriens emergit,
ut eodem tramite circumcurrens, ac primo ad occasum descendens vesperam
faceret, et deinde revocata ad ortum auroram, hoc est mane ante ortum
sequentis diei illustraret. Et propterea quia primus dies auroram
praecedentem non habuit, quoniam antequam lux crearetur plenae tenebrae
fuerunt, mox autem luce apparente super terram plenus dies, propterea
quod a perfecto opus Dei inchoari debuisset, ideo dixisse Scripturam:
Factum est vespere et mane dies unus (Gen. I). Non enim dixit Factum est
mane et vespere; sed: Factum est, inquit, vespere et mane dies unus.
Quia, sicut diximus, primus dies mane praecedens non habuit, quoniam a
luce plena atque perfecta initium sumpsit; propterea omnis aurora
praecedentis diei est, et omnis dies ab ortu solis initium sumit. Estque
dies naturalis illud spatium temporis quod ab ortu solis usque ad ortum
pertransiens noctem in se diemque concludit; in qua (quoniam naturaliter
dies noctem praecedit) et finem diei vesperam dicimus, finem noctis
auroram, constat indubitanter quod aurora semper ad praecedentem diem
referenda sit. Ergo illud primum momentum temporis quando creata est
omnium visibilium invisibiliumque natura, nec nox fuit nec dies; et
tamen tempus fuit, quia mutabilitas fuit. Postea vero continuo luce
facta divisae sunt tenebrae et lux; et tempus jam per diem et noctem
distingui coepit.
|
|