CAP. X. Quod simul facta est lux visibilis et invisibilis; et pariter divisa a tenebris.

Et ut mihi videtur eodem prorsus temporis momento quo visibiliter et corporaliter divisa est lux a tenebris; invisibiliter quoque boni angeli discreti sunt a malis illis in tenebras peccati cadentibus: et istis ad lucem justitiae conversis illuminatisque a luce, ut lux essent et non tenebrae. Sic enim consonare debuerunt exemplaria operum Dei, ut quae visibilia erant opera sapientiae, invisibilium proventus sequerentur, secundum quod ipsa quae utrobique operabatur sapientia, ibi judicium exercuit, hic formavit exemplum. Divisa est lux ergo a tenebris; et erat lux visibilis et visibiles tenebrae erant; similiter et lux invisibilis erat, et tenebrae invisibiles erant; et utrorumque divisio facta est; et simul facta est divisio tenebrarum et lucis. Et vocata est lux dies et tenebrae nox. Utrumque quidem Deus divisit, et utrumque nominavit; sed et utrumque non fecit. Deus enim auctor tenebrarum non est sed lucis; quia peccatum est tenebrae et peccatum nihil est: Et sine ipso nihil factum est (Joan. III). Lux ab ipso facta est; quia justitia et veritas lux est, et de luce audivimus quod dixit Deus: Fiat lux, et statim lux facta est (Gen. I). Nusquam dixit Deus: Fiant tenebrae. Sed de luce dixit: Fiat lux, et divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, et tenebras noctem (ibid.). Ergo non fecit utrumque; tamen utrumque divisit, et utrumque nominavit. Divisit per judicium; et per meritum nominavit, judicavit et disposuit. Quia nec hoc apud eum judicantem inordinatum esse potuit, quod apud delinquentes inordinatum fuit, vocavit lucem diem, et tenebras noctem.