CAP. XI. Quod tres dies lux illuminavit, et quare ante solem facta est.

Ergo nemo dicat quomodo ante factum solem dies esse potuit; quia antequam sol fieret lux erat: Et vidit Deus lucem quod esset bonum et vocavit lucem diem, et tenebras noctem (Gen. I). Et ipsa lux tres illos primos dies faciebat antequam sol fieret et illuminaret mundum. Sed quid significat quod non statim factus est sol ex quo lucem fieri oportuit, sed ut quasi lux esset priusquam clara lux? Et fortassis confusio plena luce digna non erat; aliquam tamen lucem accepit, ut videret exire ad ordinem et dispositionem.