CAP. XII. Sacramentum divinorum operum.

Ego puto magnum hic aliquod sacramentum commendari; quia omnis anima quandiu in peccato est, quasi in tenebris est quibusdam et confusione. Sed non potest evadere confusionem suam et ad ordinem justitiae formamque disponi, nisi illuminetur primum videre mala sua, et discernere lucem a tenebris, hoc est virtutes a vitiis, ut se disponat ad ordinem et conformet veritati. Hoc igitur anima in confusione jacens sine luce facere non potest; et propterea necesse est primum ut lux fiat, ut videat semetipsam, et agnoscat horrorem et turpitudinem confusionis suae, et explicet se atque coaptet ad illam rationabilem dispositionem et ordinem veritatis. Postquam autem ordinata fuerint omnia ejus, et secundum exemplar rationis formamque sapientiae disposita, tunc statim incipiet ei lucere sol justitiae, quia sic in repromissione dictum est: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Prius ergo in rationali illo mundo cordis humani creatur lux, et illuminatur confusio ut in ordinem redigatur. Post haec cum fuerint purificata interiora ejus, venit lumen solis clarum et illustrat eam. Non enim digna est contemplari lumen aeternitatis, donec munda et purificata fuerit; habens quodammodo et per materiam speciem, et per justitiam dispositionem. Sic lex praecessit gratiam, sermo spiritum: sic praecursor Joannes Christum; lux lucem; lucerna solem; et ipse Christus humanitatem suam prius demonstravit, ut post manifestaret divinitatem, et ubique lux lucem praecedit. Lux quae peccatores ad justitiam illuminat, illam lucem quae justificatos ad beatitudinem illustrat. Ergo facta est lux priusquam solis claritas manifestaretur; et dies erat: et tres dies erant quando lux erat et sol non erat. Quarta die illuxit sol, et illa dies clara erat; quia lumen verum habuit, et tenebrae non erant ullae. Sic nulla anima meretur lumen solis accipere et summae veritatis claritatem contemplari, nisi tres dies isti in ea praecedant. Prima quidem die fit lux, et dividuntur lux et tenebrae; vocatur fitque lux dies, et tenebrae nox. Secunda die firmamentum, collocaturque inter aquas superiores et aquas inferiores; et vocatur firmamentum coelum. Tertia die congregantur aquae quae sub coelo sunt in locum unum; jubeturque manifestari arida et vestiri graminibus suis. Omnia autem haec spiritualia praeferunt documenta. Primum in corde peccatoris creatur lux, quando semetipsum agnoscere incipit, ut dividat inter lucem et tenebras, et appellare incipiat lucem diem et tenebras noctem; et non sit jam de quibus dicitur: Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum; ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isa. V). Post haec autem cum coeperit inter lucem et tenebras dividere, et lucem diem, tenebras quoque appellare noctem, id est cum mala sua veraciter per judicium rationis improbare, et quae sunt bona et laudabilia lucis opera eligere coeperit, restat ut fiat in eo firmamentum, hoc est in bono proposito corroboretur: dividere inter aquas superiores et aquas inferiores, id est desideria carnis et spiritus, ut medius et mediator duo sibi adversantia nec permisceri sinat nec transponi; nec simul sit quod dividi debeat, aut supra quod subter, aut subter quod supra collocandum est. Novissime sequitur in dispositionis ordine opus tertiae diei, ut congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, ne carnis desideria fluxa sint, et ultra metam se necessitatis expandant, ut totus homo ad statum naturae revocatus, et secundum ordinem rationis dispositus, in locum unum omne desiderium colligat, quatenus et caro spiritui, et spiritus subjectus sit Creatori. Quisquis sic ordinatus est dignus est lumine solis, ut mente sursum erecta et desiderio in superna defixo, lumen summae veritatis contemplanti irradiet, et jam non per speculum in aenigmate (I Cor. XIII), sed in seipsa ut est veritatem agnoscat et sapiat. Sed et illud non negligenter transeundum est, quod dicitur: Vidit Deus lucem quod esset bonum, et divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, ac tenebras noctem (Gen. I). Fecit enim et vidit; deinde divisit et vocavit. Quare vidit? Noluit prius dividere quam vidisset, prius vidit an esset bonum; et tunc demum divisit lucem a tenebris; et vocavit lucem diem, et tenebras noctem. Adducet enim omne opus suum in judicium; et non solum opera alia quae in luce fecit, vidit Deus quod esset bonum, sed ipsam quoque lucem vidit quod esset bonum et divisit lucem et tenebras. Nam ipse angelus malus transfigurat se aliquando in angelum lucis, et ingerit se ad decipiendam mentem quasi lux vera. Sed haec lux non est dividenda a tenebris, nec vocanda est dies sed nox; quia speciem quidem lucis habet, sed tenebras veras. Propterea prius vidit Deus lucem an esset bona ut non statim credamus omni spiritui; sed probemus spiritus si ex Deo sint (Joan. IV); et cum viderimus lucem quia bona est, tunc demum dividamus lucem a tenebris, et vocemus lucem diem et tenebras noctem. Ergo non solum studendum est ut lux praecedat in operibus nostris, et ut in luce fiant opera nostra; sed ipsa quoque lux prius videnda est et consideranda diligenter; et sic postremo cum viderimus lucem quia bona est, dividamus lucem a tenebris, et vocemus lucem diem, et tenebras noctem.