CAP. XIII. Quare dicit Scriptura:

“Vidit Deus lucem.”

Sed occurrit fortassis quomodo vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris et vocavit lucem diem, et tenebras noctem (Gen. I). Nam si caetera opera sua in luce vidit quod essent bona, in qua luce vidit lucem quod esset bona et divisit lucem a tenebris vocavitque lucem diem et tenebras noctem? Nihil enim videri potest sine luce; sed nec tenebrae sine luce videntur, quanto magis lux non videtur sine luce? Quae fuit ergo illa lux per quam Deus vidit lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris? An per ipsam eam vidit quod esset bona, an per aliam lucem vidit quod esset bona? Sed quomodo per ipsam videre potuisset quod esset bona, si aliam lucem non habuisset per quam et in qua ipsam lucem vidisset quod esset bona? Nam, si vidit quod esset bona lux ista et vere vidit, in aliquo vidit de cujus bonitate dubitari non potuit. Ergo, alia lux increata, in qua ista lux creata videbatur quod esset bona; quia illam imitabatur quae semper est bona. In illa enim luce cum ipsa solum sit bona, videntur et mala et bona; et non solum mala et bona in ea videntur, sed mala etiam esse mala, bona esse bona in ea videntur: propterea quod ipsa vere et summe est bona. Quod enim ab ipsa discordare videtur, malum esse videtur; et quod ei simile esse videtur, bonum esse videtur; et utrumque non nisi in ipsa et per ipsam videtur. Per lucem ergo probavit lucem: quia in luce incommutabili vidit quod lux ista commutabilis suo modo et ordine bona esset. Et divisit lucem a tenebris, vocavitque lucem diem, et tenebras noctem; et in ea luce in qua vidit lucem quod esset bona, etiam caetera opera sua quae operatus est vidit quod essent bona, et nihil sine illa luce vidit, vel bonum vel malum; sive ex iis quae ipse bona fecit, sive ex iis quae nos fecimus mala, quae omnia ipse non male sed bene vidit. Et ibi vidit ubi nullum malum vidit: haec ipsa lux est qua et nos videre oportet omnem lucem an bona est; nec poterimus judicare vero de luce an bona est, donec ista luce illuminati fuerimus, quae vere bona est: Spiritualis enim dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Et si Spiritus Dei vere in nobis habitat, non nos poterunt decipere spiritus erroris, etiamsi in luce veniant ad nos; quia habebimus lucem in nobis, in qua nobis manifestum erit de omni luce utrum bona est; et sic fiducialiter dividemus lucem a tenebris, et judicabimus non solum inter tenebras et lucem, sed etiam inter lucem et lucem judicabimus; non solum inter noctem et diem, sed etiam inter diem et diem judicabimus, et judicabimus omnem diem. Parum est enim ad perfectum inter diem et noctem judicare, parum est lucem et tenebras dividere: hoc est virtutes a vitiis sequestrare, nisi sciamus etiam inter diem et diem judicare, et sciamus omnem diem judicare, ut sapiamus qui sint illi motus qui sub virtutum specie quasi luce aliena ad nos veniunt, et qui sursum illi sint, qui veram virtutis claritatem praetendunt; et in ipsis quoque virtutibus non solum quae bona sint, sed etiam quae sint potiora probemus. Spiritualis enim dijudicabat omnia, et ipse a nemine judicatur; quia Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei (ibid.); et unctio ejus docet nos de omnibus (I Joan. II).