CAP. XIV. Quae sit cautela boni operis hic significata.

Hic tibi attende quanta sit cautela bono operi adhibenda. In principio omnium operum tuorum vide ut lucem habeas in te, ut omnia opera tua lucis sint et non tenebrarum. Postea considera diligenter utrumne lux tua pura sit et non fuscata; et cum inveneris quia bona est, tunc demum divide eam a tenebris, et voca lucem diem, et tenebras noctem. Deinde reliqua opera tua quae in luce feceris, vide si etiam ipsa bona sunt; et nullum omnino opus sine judicio pertranseat, donec agnoscas cuncta quae fecisti. Ita geminum est judicium: primum in quo lux judicatur et videtur si bona est ut dividatur a tenebris, secundum est judicium quando opera ipsa quae in luce facta sunt ad judicium vocantur, et videtur quia ipsa quoque bona sunt, et sic demum requiescit Deus. Aliquae quaedam lucis mysteria interim pro tempore transcurrentes perstrinximus, nunc iterum ad propositi nostri seriem texendam revertamur.