|
Igitur Deus prius lucem facere voluit ad illuminandum mundum antequam
solem crearet ope vicaria praecurrentem, donec veniret quod perfectum
est. Et sunt qui quaerant quid de illa luce factum sit, propterea quod
jam nulla ejus vestigia reperiri possunt ex quo solis claritas illuxit.
Alii dicunt dispersam per ampla aeris spatia vim lucendi et illuminandi
amisisse; superesse tamen adhuc quasdam tenues reliquias quae in ambitu
firmamenti intrinsecus huc illucque sparsim diligentius intuentibus
nocte demonstrentur; die vero eas majori ne videri valeant solis
claritate abscondi. Sic quique suas opiniones prout possibile est
confingunt. Sed quis scit utrum ipsa eadem lux postea in solis
substantiam translata sit, et ampliata claritate formam meliorem
acceperit, quemadmodum in nuptiis Jesus de aquis vinum fecit, ut
reformationis statum in melius et restaurationis sacramentum
demonstraret? Nam erat lux antequam sol factus est; hoc erat aqua
priusquam in vinum mutata est, ut non aliud fieret quod potius exhibitum
est; sed de eo ipso quod ante vilius habebatur. Ita de rebus dubiis nemo
est qui possit certum aliquid definire.
|
|