|
Solum adhuc illud de operatione primae diei inquirendum restat: si Deus
lucem in primo exortu ejusdem diei, id est primae creavit. Cum nihil
eadem die aliud fecisse legatur quam lucem, utrumne usque ad ortum
sequentis diei quando firmamentum fecit ab opere cessasse credendus sit,
cum scriptura septima eum die demum requievisse testetur? Cui quaestioni
gemina responsione obviabimus; aut enim dicemus Deum in illis sex diebus
operationem suam ita continua perseverantia produxisse, ut nullo
temporis intervallo ab operando desierit. Aut ita sex diebus operatum,
ut nullum quidem diem in operando intermiserit; non quod nullo temporis
spatio operari cessaverit. Quia, siquidem illam assertionem probare
volumus, quod continua fuerit ejus operatio dicere poterimus, quod prima
die lucem in exortu ipsius diei fecit; deinde ut cursu suo diem
noctemque distingueret; primum de oriente ad occasum, et rursum de
occidente ad ortum direxit. Nec solummodo opus ejus fuisse quod lux
facta est, sed quod directa, ipso gubernante et dirigente, cursum
explevit. Eodem modo de secunda die dicetur, quando firmamentum factum
est, et circumactionis perpetuae praeceptum simul et legem accedit. Hoc
etiam de tertia, quarta, quinta, vel sexta die, prout ratio dictaverit
exquiret, quisquis hujus partis assertionem elegerit. Si cui autem ista
interpretatio nimis obscura videbitur, maxime quod de motu firmamenti
necdum rata sit assertio, ad illam alteram quam proposuimus recurrat
expositionem, quae facilior est et se promptius ad intelligendum
commodat rationi. Dicet igitur Deum sex diebus operatum et septima
deinde die requievisse ab opere; quia nullus de sex invenitur diebus in
quo opus non fecerit Deus, donec septima dies veniret, quando deinde ab
omni opere requievit. Et haec quidem de operatione primae diei dicta
sint.
|
|