CAP. XVII. De opere secundae diei quando factum est firmamentum.

Et vidit Deus quod esset bonum; et ait: Fiat firmamentum in medio aquarum (Gen. I). Noluit igitur Deus ad sequens opus transire, donec dijudicasset primum. Cum ergo vidisset de luce quod esse bonum, tunc ait: Fiat firmamentum. Quantum ad litteram pertinere videtur, factum est firmamentum die secunda; prius quidem in illa universitatis materia de nihilo creatum, et nunc ex illa ipsa ad talem formam erutum et factum firmamentum ut ambitu suo medium quodam modo interveniens magnam illam aquarum immensamque congeriem ab invicem separaret atque divideret, et de aquis faceret aquas et aquas; hoc est aquas quas ambitu suo intrinsecus complecteretur et subtus se contineret et aquas quas extrinsecus et supra gyrum limitis sui relinqueret.