|
Multa quidem sunt quae de firmamenti natura animum quaestione pulsare
possent, si haec humana investigatio relinquenda potius quam discutienda
non videret. Nam utrum ex puro igne factum sit, sive ex aere; aut etiam
ex aqua; vel postremo ex duobus aut tribus horum commistis, et an
substantiam solidam naturaque palpabilem habeat, quantave credenda
spissitudo ejus, et utrum ipsum calidum an frigidum; aut cujus alterius
qualitatis existat merito quaereretur: si inde aliquid certum sciri
potuisset. Nunc autem in quaestionibus harum rerum non mihi multum
laborandum videtur, quas nec ratio ulla comprehendit nec auctoritas (cui
fides adhibenda sit) probat. Solum hoc quod legimus credere sine
dubitatione debemus, quod factum est firmamentum ut divideret aquas ab
aquis; hoc est ut partem aquarum intra ambitum suum concluderet,
partemque extrinsecus segregaret.
|
|