CAP. I. Unum esse principium a quo facta sunt omnia de nihilo.

In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). Quod creatum est de nihilo factum est. Nam quod de aliquo factum est, factum quidem est sed creatum non est; quia de nihilo factum non est. Fecit ergo Deus coelum et terram; nec solum fecit sed creavit, hoc est de nihilo fecit. Philosophi gentilium tria quaedam rerum principia sine principio posuerunt: opificem, materiam et formam; profitentes ea quae facta sunt omnia ex materia quidem in formam per opificem esse producta. Sed isti factorem solum non creatorem Deum professi sunt. Fides autem vera unum solummodum primum principium confitetur quod semper erat; et per ipsum solum factum est ut esset quod aliquando non erat. Cujus ineffabilis omnipotentiae virtus, sicut non potuit aliud praeter se habere coaeternum, quo in faciendo juvaretur; ita ipsi cum voluit suberat, ut quod voluit et quando et quantum voluit de nihilo crearetur. Omnia ergo quae facta sunt, Deus non solum ex materia fecit, sed materiam omnium ipse de nihilo creavit.