|
Quare autem factum sit ut firmamentum aquas a se divideret, partimque
supra atque infra, partim earumdem aquarum natura consisteret, non
quaerat extra se, qui haec propter se facta credit. Nam est illo qui
interius fabricatus est mundo, quiddam hujus operis formam et exemplar
habens, ubi terra quaedam deorsum posita consistit sensualis natura
hominis; coelum autem sursum puritas intelligentiae, et quasi quodam
immortalis vitae motu vegetata ratio. Duas vero istas tam dissimiles in
uno homine naturas, magna quaedam desideriorum moles hinc inde
fluctuantium, et in contraria saepe motu alterno tendentium oberrat;
quia et aliud est quod subtus caro ex infirmitate pressa appetit, et
aliud quod spiritus sursum per contemplationem veritatis elevatus
intendit. Sed fit aliquoties ut contrarii motus confusionem gignant;
nisi ratio media interveniens dividat ab invicem, et discernat
voluntates et appetitus, desideriaque dijudicet. Quid sit videlicet quod
ex carne deorsum trahit; quid quod ex spiritu in superna inhiat, summum
illud et immortale bonum ambiens. Nam, cum ipsa ratio fortiter judicii
censura quasi firmamentum quoddam in medio sese collocat, atque hinc
supercoelestes aquas, illinc autem eas quae sub coelo sunt disponit
separatim, non potest inferior corruptela inferiorem animae puritatem
inficere; neque ipsa quae sursum est sinceritas, ad ea quae subter sunt
abjecta et vilia sinitur sese inclinare.
|
|