|
Sed mirum est quare non vidit Deus opus secundae diei quod esset bonum,
sicut in caeteris omnibus diebus vidisse legitur et vidit Deus quod
esset bonum. Aut enim opus ejus non fuit et bonum non fuit, aut si opus
ejus fuit, bonum fuit. Si autem bonum fuit et opus ejus fuit, vidit
utique quod bonum fuit qui non potuit ignorare quod fuit, sive bonum
sive malum fuit. Quare ergo hic non dictum est: Vidit Deus quod esset
bonum, sicut alibi ubique dictum est: Vidit Deus quod esset bonum (Gen.
I). Nam si ideo alibi dictum est quia factum est, cur etiam hic dici non
debuit si factum fuit? Fortassis quia binarius signum divisionis est,
qui primus ab unitate discedit: sacramentum aliquod hic commendatur. Et
non sunt laudata opera secunda, non quia bona non essent, sed quia
malorum signum essent. Prima enim opera fecit Deus et illa omnia bona
valde erant (Ibid.); quibus neque inerat corruptio, neque deerat
perfectio. Sed venit deinde diabolus et homo, et fecerunt ipsi opera
sua; et haec erant opera secunda post prima, mala post bona; et noluit
Deus videre opera ista quia mala erant, sed quae per sapientiam vidit,
per judicium improbavit.
|
|