CAP. XXI. Quomodo congregatae sunt aquae in unum locum, ut arida appareret.

Et dixit Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum (Gen. I). Quantum ad litteram spectat, locus unus, in quo congregatae sunt aquae quae sub coelo erant, abyssus magna creditur, quae ab ipso mundi exordio in terrae corpore tantae capacitatis facta fuisse putatur, ut omnium receptaculum aquarum esse potuisset. Nam aquarum natura in principio tenuis admodum levisque, et in modum nebulae cujusdam dispersa; postquam divina virtute et jussione in unam, ut ita dixerim, massam compingi quodammodo atque densari coepit, ipso suo pondere deorsum vergens in ima collapsa a terra excepta est, spatiumque illud quod desuper usque ad ipsum firmamentum occupaverat, serenum purumque dereliquit. Ipsa quoque terrae superficies (aquis omnibus inter alveos suos conclusis) apparere coepit. Primo quidem lutulenta et lubrica nudaque, velut quae germina necdum ulla protulisset, quibus vestiri et superduci potuisset.