CAP. XXII. Quomodo terra germina produxit.

Dixit ergo Deus ut produceret terra herbam virentem et facientem semen, lignumque pomiferum faciens fructum in genere suo, cujus semen in semetipso esset super terram: et factum est ita (Gen. I). Deinde ad irrigandam universam terram ab illa magna abysso quasi a fonte quodam aquae interius quidem intra viscera telluris per trachones occultosque meatus, desuper vero in superficie per alveos suos in omnes partes deductae sunt, itu et reditu mirabili et indefesso, lege perpetua, ad unum locum.