CAP. XXIII. Quare aquae illae quae supra coelum sunt non dicit Scriptura quod sint congregatae in unum locum.

De illis aquis quae supra coelum sunt non dixit Scriptura quod congregatae sunt in locum unum; quemadmodum de illis quae erant sub coelo. Magna sunt in his omnibus sacramenta, nec explicabilia praesenti abbreviatione, quod aquae quae sub coelo sunt congregantur in unum locum, quod apparet arida et germina producit, simulque ipsa aeris spatia contracta tandem caligine serenantur, et aquarum tractus ad irrigandam atque infundendam terram per corpus illius quacunque sparguntur; et nihil sine causa factum est. Hoc mirum videtur, quod aquae quae sub coelo sunt congregantur in locum unum, et illae quae sunt supra coelum non congregantur neque eis locus unus tribuitur, sed relinquuntur diffusae atque expansae, quasi aquae coarctari nolint vel colligi. Quid putas hoc sibi vult nisi quod Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? (Rom. V) Et istae sunt super coelestes aquae; quia adhuc excellentiorem, inquit Apostolus, viam vobis demonstro (I Cor. XII). Si lingua hominum loquar et angelorum; si habuero omnem prophetiam; si novero mysteria omnia, quid est? nihil prodest si charitatem non habeam (I Cor. XIII). Pax, ait, Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intelligentias vestras (Philipp. IV). Jam quodammodo videmus quare aquae illae quae supra coelum sunt non debuerunt colligi et in unum coarctari, quoniam charitas amplificanda semper est et dilatanda; et quanto latius panditur tanto celsius sublimatur. Quae autem sub coelo sunt aquae, congregandae sunt et constringendae in locum unum, ut inde per certos tramites et exitus ordinatos, quacunque deducantur. Quoniam affectus animae inferior nisi certa lege constringatur, non potest apparere arida, nec germina producere, sicut Apostolus: Castigat corpus suum et in servi utem religit, ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus fiat (I Cor. IX).