|
Deinde sequebatur ornatus eorum, et hoc tribus sequentibus item diebus
factum est. Quarto (qui fuit primus in tribus) ornatum est firmamentum
sole et luna et stellis. Quinto die (qui fuit secundus in tribus) aer in
volatilibus, et aquae in piscibus ornamenta acceperunt. Sexto die (qui
fuit tertius in tribus) accepit terra bestias et jumenta et reptilia
caeteraque animantia quae moventur in terra. Homo autem novissimo die
factus est de terra et in terra, non tamen ad terram, neque propter
terram, sed ad coelum; et propter eum qui fecit terram et coelum (Gen.
I). Ergo factus est homo non quasi ornatus terrae, sed dominus et
possessor, ut non ad terram referatur conditio ejus propter quem facta
est terra.
|
|