|
De ornatibus elementorum si interroget quis, utrumnam credendum sit ex
ipsis ea quaeque elementis esse condita ad quorum decorem vel
pulchritudinem facta probantur, ut verbi gratia: quae ad ornatum terrae
facta sunt, non nisi de terra sumi potuerunt; hoc et si in aliis verum
concedimus, non tamen in elemento aeris ullo modo probare valemus, cum
manifeste volatilia legamus accepisse et ab aquis originem et in aere
mansionem. Quod quare factum sit ut non (ad similitudinem aliorum quae
ad ornatum elementorum mundi creata sunt) ex ipso elemento materiam
sumerent in quo locum sortiri debuerunt, forte quis ad ipsius elementi
materiam referat: quod quasi tantam aer corpulentiam non habuerit, ut
animantium corpora quae solidam materiam requirunt ex eo conderentur.
Aquarum autem naturam magis terrae affinem plusque corpulentiae
habentem, ac per hoc formandis corporibus aptiorem. Sed altior in his
rebus sacramenti virtus objecta est.
|
|