CAP. XXVII. Sacramentum quare pisces et aves de una materia facti sunt; et in una sede dispositi non sunt.

Duo sunt genera animantium quae ex una origine prodeunt; sed non unam mansionem sortiuntur. Pisces in originali sede permanent. Volatilia sursum tolluntur, et fiunt quasi supra id quod facta sunt. Sic de una massa corruptibilis naturae, et sua mutabilitate defluentis universa generis humani propago trahitur, sed aliis deorsum in ea qua nati sunt conruptione juste derelictis; aliis sursum dono gratiae ad sortem coelestis patriae elevatis, judicii servatur aequitas.