|
Sed non parva quaestio est utrum ea quae facta sunt, simul in materia et
forma adesse prodierint, an prius per materiam quidem essentialiter
condita sint, postmodum formata. Scio quosdam sanctorum Patrum, qui ante
vos verbi Dei arcana excellenter scrutati sunt, quasi adversa quaedam
super hac inquisitione scripta reliquisse. Aliis quidem asserentibus
omnia simul in materia et forma creata fuisse; aliis autem hoc magis
probantibus, ut corporea quidem omnia quae facta sunt, prius simul et
semel materialiter condita: postmodum vero per intervalla sex dierum in
formam disposita fuisse credantur. Ego puto viros sapientiae in rebus
tam obscuris et dubiis atque a sensu nostro remotis, nec temere
asseruisse quod nescierint; neque in his quae asseruerunt praesertim
tanta diligentia prolatis, errare potuisse. Illud magis crediderim, sub
assertionis forma inquisitionis studium aliquando fuisse. Qui sic dicta
sanctorum pie interpretari voluerint, nec falsa credendo in errorem
incidunt, nec vera reprehendendo elationem. Nos ergo in neutram partem
praecipiti assertione declinantes, id cui noster sensus interim magis
accedit (quantum capere possumus) aperimus. Qui Deum omnia simul in
materia et forma fecisse contendunt, propterea fortassis suam
assertionem justam esse arbitrantur, quod omnipotentiae Creatoris
indignum videatur (ad humanae imbecillitatis similitudinem) suum opus
per intervalla temporum ad perfectionem promovere, quodque etiam quaedam
Scripturarum loca, quodammodo idem asserentia inveniuntur. Ut est illud:
Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII). Ipsa quoque
Geneseos scriptura (unde prima ad nos hujus rei manavit agnitio) sic
ambigue de operatione sex dierum loquitur, ut saepenumero omnia potius
simul facta fuisse probare videatur. Propter has igitur et hujusmodi
rationes aiunt credendum esse mysticam illam in Genesi sex dierum
distributionem, rei autem veritate omnem creaturam ab ipso temporis
exordio quo esse coepit, talem coepisse talique forma, qualem nunc
videtur habere, quantum id ad universitatis dispositionem pertinet.
|
|