|
Ergo in operibus restaurationis a principio redemptionis mysterium
investigandum est; et si hoc diligenter in his omnibus secundum seriem
temporum et successiones generationum ac dispositionem praeceptorum
inquirimus, summam totam divinarum Scripturarum fidenter nos attigisse
pronuntiamus. Hoc autem incipiendum est a conditione primi parentis; et
cernendum paulatim progredientibus nobis semper ad ea quae ordine
subsequuntur. Sed breviter in clausula ipsa supradicta colligimus, ad
intelligentiam dicendorum comparandam. Opera ergo conditionis, id est
mundus iste sensibilis cum omnibus elementis suis in materia quidem ante
omnem diem in tempore pariter et cum tempore facta sunt; postea sex
diebus in formam disposita: tribus primis diebus ordinata, et
sequentibus tribus ornata. Novissime sexta die factus est homo Adam et
Eva, propter quem facta sunt caetera omnia; et ipse in paradiso
collocatus est: primo mansurus ibi et operaturus ut post opus
consummatum et obedientiam impletam exinde illuc proveheretur ubi erat
semper mansurus. Sed, quia sequentis operis seriem, a conditione primi
hominis deducere instituimus, justum est ut in ipsius exordio libri,
primum causam conditionis humanae investigemus, ut simul demonstretur et
primum rationabiliter a Deo conditus, et postmodum misericorditer
reparatus. Ibi quoque dum conderetur gratuito factum opus rationabile;
et hic dum redimeretur rationabiliter impletum opus gratiae.
|
|