CAP. III. Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere; et prius esse facere quam pulchrum esse.

Nobis autem videtur (excepto eo quod nihil in hac re temere diffinire volumus) omnipotentiae Creatoris in nullo derogari, si per intervalla temporis opus suum ad consummationem perduxisse dicitur; ita ut tamen indubitanter etiam aliter facere potuisse (si ratio omnipotentis voluntatis ejus expotulasset) credatur. Omnipotens etenim Deus (cujus voluntas sua bonitate nunquam privari potest) sicut propter rationalem creaturam caetera omnia fecit, ita etiam in eis omnibus faciendis illum praecipue modum servare debuit, qui ipsius rationalis creaturae commoditati ac causae magis congruus fuit. Hic autem ille erat in quo eidem creaturae rationali, scilicet non solum obsequium, sed etiam exemplum pararetur, id est in quo illa acciperet non solum id quo ad obsequium indiguit, sed per illud etiam quod accipit agnosceret id quod fuit. Propterea in caeteris rebus prius informis materies facta est ac deinde formata, ut eo ipso demonstraretur quod ab illo prius non existentia accepissent essentiam, sine quo modo formam et ordinem non poterant habere confusa. Eodem modo ipsa rationalis creatura per id quod foris fiebat, in se cognosceret, et ab illo esse quod erat, atque ab illo expetendum esse quod futura erat, quatenus et pro eo quod acceperat in gratiarum actionem exsurgeret et in id quod acceptura erat obtinendum in ipsum affectum dilectionis dilataret. Nam et ipsa rationalis creatura quodam suo modo prius informis facta est, postmodum per conversionem ad Creatorem suum formanda; et idcirco foris prius ei demonstrata est informis materia, postea formata, ut quanta foret inter esse et pulchrum esse distantia discerneret. Ac per hoc admonita est ne contenta esset eo quod per conditionem a Creatore esse acceperat, donec et pulchrum esse atque beatum esse adipisceretur, quod per amoris conversionem a Creatore acceptura erat. Quod si quis quaerat quae rationalis creatura jam tunc in ipso mundi primordio exstiterit cui hoc exemplum proponi debuisset, facile respondetur jam tunc creatos fuisse angelos qui hoc facto admonerentur seipsos agnoscere, et usque in finem homines futuros, quod licet hoc quando factum est non viderint, tamen per Scripturas edocti, factum esse omnino jam nescire non possint. Si cui haec quam proposuimus ratio minus sufficiens videbitur ad comprobandam nostram existimationem de rerum creatione, concedimus salva pace, ut vel aliam ad idem evidentius comprobandum meliorem atque subtiliorem exquirat; aut si hujus partis assertio illi non placet, alteram prout libet assumat. Nos autem secundum propositum coepti nostri rem ordine prosequemur.