|
Restat enim ut si prius materiam rerum informem creatam fuisse
asserimus, utrum ne aliquid sine forma existere potuerit, qualemve
essentiam ante formam inditam habuisse credendum sit, ostendamus. Et ut
breviter quod super hoc sentiendum mihi videtur aperiam, certe non puto
primam illam rerum omnium materiam taliter informem fuisse, ut nullam
omnino formam habuerit; quia nec aliquid tale existere posse, omnino
quod aliquid esse habeat et non aliquam formam crediderim. Ita tamen non
absurde informem eam appellari posse, quod in confusione et permistione
quadam subsistens, nondum hanc in qua nunc cernitur, pulchram aptamque
dispositionem et formam coeperit. Ergo ante formam facta est materia,
tamen in forma. In forma confusionis, ante formam dispositionis. In
prima forma confusionis prius materialiter omnia corporalia simul et
semel creata sunt; in secunda forma dispositionis postmodum per sex
dierum intervalla ordinata.
|
|