CAP. V. Simul creata fuisse omnia, id est visibilia et invisibilia.

Sed nec illud, quantum opinor, absurdum erit, si credimus unum et idem prorsus momentum temporis fuisse quo in principio simul creata sit et rerum visibilium corporaliumque materia, et invisibilium in angelica natura essentia; et hoc esse quod Scriptura refert omnia simul creata fuisse sicut supra diximus: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccle. XVIII), quia eodem momento simul et visibilium materia essentialiter creata est et invisibilium natura; nihilque postea factum cujus in ipso primordio aut materia ut in corporibus aut similitudo ut in spiritibus non praecesserit. Nam etsi novae adhuc quotidie creantur animae, nova tamen creatura non fit; quia in angelicis spiritibus jam tunc quando creabantur ejus similitudo praecessit. Duo autem nunc nobis discutienda occurrunt: primum, illa primae conditionis forma informis qualis fuerit; secundum, qualiter ex illa informitate ad hanc quam nunc habet formam producta sit.