|
Quantum conjicere potui ex iis quae in Scripturis de hac re sive
manifeste sive obscure reperi secundum rei gestae veritatem expressa,
prima illa rerum omnium moles quando creata est, ibidem tunc adesse
prodiit, ubi nunc formata subsistit. Eratque terrenum hoc elementum
medio eodemque imo loco subsidens (caeteris in una confusione permistis)
forma meliore praeditum; sed iisdem circumquaque in modum cujusdam
nebulae oppansis ita involutum ut apparere non posset quod fuit. Illa
vero tria in una, sicut dictum est, adhuc confusione permista sive
potius in una permistione confusa, circumquaque suspensa, eousque in
altum porrigebantur quousque nunc summum corporeae creaturae pertingit.
Totumque hoc spatium quod a superficie terrae medio jacentis loco usque
ad extremum supremumque ambitus coeli limitem patet, illa nebula et
caligine replebatur. Et quod nunc sunt alvei sive trachones aquarum, jam
tunc in ipso nascentis mundi exordio in terrae corpore futura aquis
receptacula parata erant. In quibus etiam magna illa abyssus (de qua
omnium fluenta aquarum producenda sive derivanda fuerant) patulo adhuc
hiatu vacuoque horrendum in praeceps inane praeferebat. Cui quidem
desuper tenebrosae illius caliginis qua tota tunc terrae superficies
obvoluta erat nebula tendebatur; quas, ut ergo arbitror, tenebras,
Scriptura cum coelum et terra crearentur super faciem abyssi fuisse
testatur. Talis mundi facies in principio priusquam formam reciperet aut
dispositionem, per Scripturam significatur cum dicitur: In principio
creavit Deus coelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua (Gen.
I); sive, ut alia translatio habet,
et tenebrae erant super faciem abyssi (ibid.). Per coelum namque et
terram, materiam illam omnium coelestium terrestriumque, hoc loco
significari puto, de qua postea succedenter in forma facta sunt quae in
ipsa prius per essentiam simul creata fuerunt. Ibi namque terra erat
ipsum terrae elementum, et coelum mobile erat illa et levis confusio
reliquorum trium quae in circuitu medio jacentis terrae suspensa
ferebatur; et his duobus omnium corporum coelestium sive terrestrium
formandorum materia continebatur. Deinde sequitur Scriptura et dicit: Et
tenebrae erant super faciem abyssi. Duo superius proposuerat; videlicet
coelum et terram. Modo quaedam alia duo subjungit scilicet tenebras et
abyssum; alterum, id est abyssum in terra, alterum, id est tenebras in
eo quod coelum vocaverat, significans intelligendum. Propterea namque
super faciem abyssi tenebrae erant; quia abyssus subtus erat, et desuper
caligo tenebrosa erat. Neque abyssus tenebrae erat, quia lumen futura
non erat; sed desuper faciem abyssi tenebrarum locus fuit. in eo
scilicet elemento unde lumen postea venire debuit. Neque enim nisi in
lucis loco, tenebrae esse potuerunt; propterea tenebrae erant super
faciem abyssi. Et spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I). Subito
aquas nominat, cum prius in rerum creatione de sola terra et coelo
mentionem fecisset. Sed non propterea aquas increatas esse credendum
est, quia in creatione rerum aquarum nomen positum non est; quia ipsum
coelum ipsae sunt tenebrae, ipsae et aquae. Coelum propter levitatem;
tenebrae propter lucis privationem; aquae propter motum et
fluctuationem. Nam si abyssus in terra erat et tenebrae erant super
faciem abyssi; ergo tenebrae erant super terram. Sed quid erat super
terram? Duo in principio posita sunt coelum et terra. Quid horum putas
subtus, aut quod supra fuisse dicemus? Aut terra supra et coelum subtus;
aut terra subtus et coelum supra? Sed nunquid credendum est prima illa
conditione rerum coelum subter creatum fuisse; et postea in formatione
supra dispositum? Fortassis quia prius Scriptura nominavit coelum quam
terram, propterea coelum quasi fundamentum subtus creatum fuisse quis
dicat. Ego aut non ordinis sed dignitatis causa sic positum reor; et
quia etiam sermo sequens de elemento terrae quasi de proximo (et ob hoc
posterius nominato) habendus fuit, ideo et prius coelum et postea terra
nominari debuit. Sed neque ipsa conditorum natura alium positionis aut
locationis ordinem pateretur, quam ut ponderosa deorsum, et sursum levia
disponerentur. Ergo terra deorsum erat et coelum sursum, et quod supra
terram erat coelum erat. Ergo coelum supra terram erat. Et aquae ubi
erant? sub coelo an supra coelum? Neque sub coelo, neque supra coelum
aquae erant; sed in coelo aquae erant, quia ipsum coelum aquae erant.
Totum aquae et totum coelum; quia idem aquae et coelum. Secunda die
factum est firmamentum et vocatum est coelum; et positum est, ut
divideret inter aquas et aquas, et quae prius aquae, erant factae sunt
aquae, aquae quae sub coelo et aquae quae super coelum. Et factum est
coelum, coelum et coelum; coelum supra coelum et sub coelo coelum. Usque
hodie etiam coelum est supra coelum et sub coelo coelum, et totum ex uno
coelo et unum coelum. Sed antequam fieret de illo coelo hoc coelum quod
est vocatum firmamentum, non erat illud coelum coelum et coelum, sed
tantum coelum. Nec illae aquae aquae et aquae; sed tantum aquae. Et
aquae et coelum unum coelum; et illud coelum et aquae illae, nec supra
coelum erant nec sub coelo; sed supra terram; nihilque erat inter coelum
et terram; quia nihil erat praeter coelum et terram. Et tamen aquae
erant, et tenebrae erant, et abyssus erat. Abyssus in terra; tenebrae et
aquae in coelo. Et tenebrae erant super faciem abyssi, et spiritus Dei
ferebatur super aquas. Ergo super omnia erat spiritus Dei; quia omnia in
potestate erant Dei, et in omnibus non arctabatur potestas Dei.
Fortassis jam satis est (quantum ad propositum brevitatis pertinet) de
his hactenus disputasse, si hoc solum adjecerimus quanto tempore mundus
in hac confusione priusquam ejus dispositio inchoaretur perstiterit. Nam
quod illa prima rerum omnium materia, in principio temporis, vel potius
cum ipso tempore exorta sit, constat ex eo quod dictum est: In principio
creavit Deus coelum et terram. Quamdiu autem in hac informitate sive
confusione permanserit, Scriptura manifeste non ostendit. Mihi autem
videtur (quantum ego conjicere valeo) inter creationem et dispositionem
rerum, ordinem quidem temporis sed nullam fuisse moram interjectam; ita
ut vere quidem dici possit, hoc post illud factum fuisse; sed inter hoc
factum et illud nullam omnino dilationem intervenisse. Et ut breviter
quidquid mihi inde sentiendum videtur absolvam, ego arbitror in primo
principio temporis, vel potius cum ipso principio temporis, hoc est
quando ipsum tempus coepit, simul coepisse et rerum visibilium omnium
materiam, eodemque prorsus momento invisibilium in angelica natura
essentiam; utramque quodammodo in forma, et utramque quodammodo sine
forma. Nam quemadmodum illa formandorum corporum materia quando primum
creata est, et quamdam formam habuit in qua subsistere coepit, et tamen
informis erat, quia necdum disposita et ordinata fuit; ita prorsus illa
rationalis natura quando primum in spiritibus angelicis creata est, mox
quidem per sapientiam et discretionem formata est; sed, quia illi summo
et vero bono (in quo beatificanda erat) nondum se per conversionem
amoris impresserat, quodammodo adhuc informis permanebat. Utraque ergo
natura et corporea scilicet per materiam, et incorporea per essentiam
simul ad esse prodiit; quia et in illa unde facta et in ista quae facta
est uno eodemque momento temporis, in tempore pariter, et cum tempore
esse coepit. Nam spiritualis natura, (cum simplex sit eique idem sit
omnino esse quod est) materialiter prius quam personaliter fieri non
habet, sicut corporea natura; et propterea illa dum crearetur prius
quidem per materiam ex qua facta est ad esse prodiit: haec vero statim
in ipsa qua subsistit vita simplici et essentia immortali
indissolubilique primum accepit. Utraque tamen simul facta est; altera,
id est corporea in eo ex quo ipsa est; altera vero, id est incorporea in
eo quod ipsa est. Utraque formata, et utraque informis, sicut dictum
est.
|
|