|
Et de illo quidem primae conditionis statu priusquam in formam natura
dispositionemque veniret, haec dicta sufficere volumus. Deinde sequitur
ut dispositionem ipsam qualiter perfecta sit ordine prosequamur. Sex
diebus disposuit et ordinavit atque in formam redegit Deus cuncta quae
fecerat: Perfecitque opus suum die sexta. Et sic demum die septima
requievit (Gen. II), id est cessavit ab opere. Prima die facta est lux;
secunda die, factum est firmamentum; tertia die, congregatae sunt aquae;
quarta die, facta sunt luminaria; quinta die, pisces et volucres; sexta
die, bestiae, jumenta, reptilia; novissime (eadem tamen die) homo. Hoc
primum in hoc loco lectorem admonere volumus, ut quoties in his
operibus, videlicet sex dierum aliquid fieri audierit, ut verbi gratia,
cum dicitur, prima die facta est lux; secunda die, factum est
firmamentum; tertia die, congregatae sunt aquae; quarta die, facta sunt
luminaria, non modo primum cum facta dicuntur, haec de nihilo creata
fuisse existimet; sed potius de ipsa (quae prius creata erat de nihilo)
materia formata intelligat. Etiam si aliquando verbum creationis positum
reperit, ut est ibi: Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem
atque motabilem (Gen. I); non ad materiam qua esse coeperunt, sed ad
formam qua hoc quod sunt esse coeperunt, referendum esse sciat.
|
|